monumenta.ch > Plinius > sectio 250

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 250
{XCV} est autem id rarum admodum inventu et repertum magna religione petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia sanantem appellant suo vocabulo. sacrificio epulisque rite sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tum primum vinciantur.